rum qui eos iunctos habent tantum in eodem gradu, cum tamen nullum deberet esset ferme discrimen si in coniunctione nulla vis nova consurgeret, nam qui distarent, cum virtus singulorum iam per se maneat, tota etiam si nullo modo iungantur, iuncti per unum gradum idem ferme efficerent, quod corporaliter, quod iam patet esse falsum.
Decimanona est coniunctio Veneris et Mercurii, quae irregularis dici potest, haec autem certum non habet circuitum, fiat tamen circuitus eius ex multis coniunctionibus collectus atque divisus, et vocatur circuitus medius, quinque mensium et trium dierum, vel circiter.
Vigesima est transitus absidum de uno signo in aliud, qui est circiter trium millium annorum, alii dicunt quatuor millium, sed quia sunt quinque absides praeter Lunam. Ideo contingit ut non possit fieri quin transitus seu mutatio fiat singulis mille ducentis annis aut quando serius iuxta aliam opinionem in annis mille sexcentis. Et ex hoc facile est intelligere cur literae tantum habuerint incrementi a centum annis citra, quia iam centum annis mutatus est absis Mercurii ex Virgine in Libram. Et primus punctus Librae, est punctus valde potens, quia est punctus aequinoctialis. Et significat perturbationes in legibus, ut dictum est. Et similiter a ducentis annis citra facta est permutatio absis Solis et Veneris in primum punctum Cancri, qui est punctus tropicus, et trigoni sectae Mahumeticae ideo significavit incrementum magnum illius sectae. Et quia Mars est dominus illius trigoni significavit inventionem mirabilem et exitialem et ut more vulgarium loquar diabolica, machinarum ignearum, quarum vis similis omnino est fulmini, et forsitan maior, ut existimo. Et quia Luna est domina loci illius, significavit detegendum universum orbem per navigationes. Et quia Iuppiter est dominus altitudinis, significat omnium artium illustrationem, et vitam maxime civilem et inventionem illam gloriosam typographicam, qua omnes disciplinae maximum susceperunt incrementum. Et prima mutatio erit absidis Iovis in primum punctum Librae, inter sexcentesimum et octingentesimum annum, quo tempore incipiet mutatio legum, cui nunquam fuit similis, et consurger una nova lex, et cum his alia multa. Et haec pauca placuit adiungere ex libris De archanis aeternitatis, pro exemplo.
Post haec consideranda sunt quae ab Hermete in hac causa et magis specialiter, ut Haly recitat, sunt in hanc sententiam, cum malefica seu in genitura alicuius, seu erectione regni, seu in principio civitatis, seu in distributione provinciarum per signa transierit, per altitudinem planetae significatoris, et maxime si retrograda fuerit, et eo magis si ibi steterit, atque eo magis etiam si illi signo fuerit inimica, ut Saturnus Arieti, Mars Librae, et Tauro, et uterque illorum Cancro, et Mercurius Piscibus, et Sol Librae, tunc quicunque subiicientur illi signo, patientur quippiam, et eo magis cum planeta super gradum proprium exaltationis alterius transierit, et si fuerit regnum aut rex, tunc ministri illius graves erunt subditis et iniusti. Rursus cum gubernator seu praeses planeta vitae, vel honoris, vel divitiarum mutatur de signo in signum hora qua mutatur erige figuram, et vide quis planeta illum aspiciat. Et si sit gubernator decimae domus, inspice quis planeta sit in ea, vel aspiciat eam. Et si sit gubernator loci Solis, vel Lunae, vel ascendentis, vel partis fortunae, inspice quis planeta sit in loco illo, vel aspiciat eum. Et secundum illud iudica de rege per principium regni, et de civitate, et de provincia, et de privato homine. Exemplum si cum gubernator medii coeli mutatur de signo in signum, in figura regni et hora, quae mutatur ipse gubernator sic in septimo loco, et Saturnus in medio coeli aspiciens cum de quadrato, tum rex ille propter avaritiam et socordiam negligetur a suis subditis, et odio habebitur. Et si debilis fuerit erectio regni, et processus testimonium praebuerit, fieri poterit, ut insidiae illi parentur, si non,