PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 440

Facsimile

nos aspectus, et in dignitatibus suis, praesertim Saturnus, Mercurius, et Venus, vel Iuppiter, aliter deficerent eius necessaria.

〈IV.4〉 Caput IIII

Textus XIIII: De actionibus seu opificio nati

Quis vero opificii moderationi praesideat e duobus colligitur, Sole nimirum et signo quod coeli fastigium obtinet. Videre enim oportebit stellam, quae matutino primo radios Solis exit et eam quae coeli culmini conciliatur, maxime quando Lunae se applicat. Et si idem planeta utroque iure potitur, hoc solo utendum; sic si utrunque neuter habet, eo qui alterum habet contentum esse oportet. Si vero unus proxime apparuerit et alter medio coelo aut Lunae conciliatus sit, uterque in consilium adhibendus est, primas tamen trmen B partes tribuemus ei qui plura ad dominandum suffragia adeptus est, quemadmodum in prioribus diximus. At si nullus reperitur huic muneri idoneus nec mane apparens neque in coeli culmine constitutus, dominum medii coeli accipiemus ut officium aut exercitium studiumque nati cui vacare consuevit, quando qnando B scilicet commodum est cognoscamus. Solent enim ex huiusmodi constitutione ociosi plerunque prognasci, hac igitur ratione investigavimus inuestigauimns B quae nam stella actionibus opificioque nati formando idonea fit.

〈Commentarius〉

Quinque partibus seu modis ars constat. Primus est notitia artis ipsius, secundum nomen ex hac notitia horum neutrum pendet ex hoc capite, sed secundum ex primo cognita enim subtiliter arte necesse est nomen illius increbescere. Consequuntur enim se, primum autem ex ingenio et patientia, quae potius per Mercurii, et Saturni statum habentur, quam alia ratione, reliqua tria sunt artis exercitatio, concursus hominum multorum, et potentium ad illum ob artem et fructus, qui ex arte colligitur haec tria ex hoc capite colliguntur, quia ex quadam fortuna et naturali inclinatione pendent, cum corporis facili, et apta tractatione. Quocirca in his illustrem convenit ese statum stellae, quae opificium decernit, quo homines vitam ducunt, existimationem retinent, et totum vitae tempus in eo consumunt. Quod in nulla alia humana actione, aut adiuncto inveniri potest. Illustres autem stellae status magis esse non possunt, quam si nuper ante Solem oriatur pura, et syncera iam sustantia, et omnibus conspicuae, aut si coeli medium teneant. Quo fit ut talibus opificium assignetur. Ut quod magis moveat hominem ad studium illud. Quare stellae, quae sub radiis latent studia non opificia decernunt. Tales vero non adeo inclarent quamvis ea in disciplina celebres mathematici, naturales grammatici, et qui scribendo nova comminiscuntur, ut solent pictores, sculptores, medici et prioribus longe viliores. Quamobrem distinguere hic oportet, nam si debeat, quis nomine exercitationis multum inclarescere, et simul scire necesse est, ut planetam unum opificii authorem habeat sub Solis radiis, alterum in primo ortu. Velut in quarta genitura Iuppiter est in primo ortu, Mercurius