men humano generi perniciosas significat. Splendor significat efficaces actiones et quas plurimi sponte sequentur. Ideo regibus aliena occupantibus et seditiosis, et haeresiarchis utilis. Locus autem multa significat, et locum in terra, seu provinciam, seu regionem, seu civitatem, ut de Ariete in exemplo dictum est. Secundo stellas quae loco illi dominantur, ut si in Leone fuerit Sol illius effectum adiuvabit, splendescereque faciet. Semper autem hoc auxilium ad malum tendit totius populi vel gentis ratione, in bello tamen et haeresi, et seditione aliquem illustrabit. Tertio latitudinem a signifero, haec locum proprium declarabit ut supra, Germaniam vel Britanniam, vel Italiam. Quarto cum qua erratica fuerit vel in cuius opposito, facile enim erit intelligere ex hoc cuius naturae sit. Quinto cum qua fixa collocata fuerit, eadem enim est ratio quae de planetis, veluti si cum corde Leonis significabit bellum ambitionis causa. Sexto qua in parte coeli fuerit. Quibus enim in oriente exitium vitae, quibus in coeli medio, regni regis atque potentiae. Septimo in cuius angulo ceciderit. Veluti narrat Haly quod apparuit cometes in angulo coniunctionis, in qua incepit regnum filiorum Abez, obiit ergo anno illo Abez Anezir. Solum istud dubium est, quis locus debeat ascribi cometae cum ob velocitatem motus et magnitudinem nullum proprium habere videatur. Verum quo ad magnitudinem non dubia res est, quandoquidem neque crines, neque cauda quo ad locum sint considerandae, ipsum vero corpus parvum et exiguum certum sibi determinat locum. Sed quo ad motus rationem attinet spectare decet, velut in eclypsibus medium tempus ad unguem atque inita ratione quo tunc loco sit observare, observentur et initia et finis quae cum difficilima sint, ob id Ptolemaeus, non quod parvi res esset momenti cometes aut mediocris, sed ne magnitudine rei lectorem in desperationem adducere velle videretur, paucis verbis illius historiam absolvit. Octavo locus quo ad figuras, octavi orbi consideranda est, nam similia a similibus afficientur, velut in Argo naufragia magna classium decernet, aut fluviorum ariditatem. Forma autem quoniam quae gladiis assimilantur civitatum destructionem significant, est enim proprie Martis. Quae vero similis columnae Iovis, ea principes et reges occidit. Quae vero crinita, parva, versicolor, lucida et bene caudata, Mercurii est, ideoque ventorum et seditionum et haeresis praenuncia. Nigra vero, brevi cauda, crinibus nullis, Saturni est, et sterilitatem, diuturnaque bella et lepram ac talia significat. Porro quae lucida est et vultu quasi humano, flava et brevi cauda raro visa Veneris est, et post longas discordias gratum principem significat. Diuturnitas vero magnitudinem effectuum portendit, atque illorum diuturnitatem, et stabilem in perturbatione statum. Situs autem partem illam declarat terrae ad quam caudae acumen respicit. Motus vero et unde effectus venturus sit et progressus illius celeritatem aut tarditatem significabit. Veluti si cometes ex oriente feratur in septentrionem tardo motu, sensim quidem ex orientis partibus proveniet, aut pestis, aut lex, vel princeps qui boreales nationes conturbabit ac devastabit. Sic crinita quae in angulo orientis apparuit et ad ortum ferebatur magna velocitate Georgii Trapezuntii aetate, Thamyrim Parthorum regem Taburlanum vocatum significavit, qui in oriente ortus Asiam celeri cursu devastavit in Europamque transiturus morte eius quem regno proprio praefectum reliquerat in Parthiam reversus est. Motus igitur, celeritas et tarditas et ex qua parte et in quam partem considerandae sunt. Feruntur enim quaedam contrario ordine signorum, ut quae anno 1533. ex Geminis in Taurum et ex Tauro in Arietem. Aliae vero ordine signorum, aliae permisto motu in latitudinem, aliae secundum altitudinem simpliciter, aliae aliis modis ut par est rem, quae ut diximus, triplici motu moveatur. Semper autem videntur, quae contra ordinem signorum feruntur, mutationes legum significare quod motus
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 272