PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 99

Facsimile

〈I.1〉 Prooemium authoris, Caput I

Textus I

Duo sunt, Syre, quibus pervenitur ad astronomicas praedictiones, praecipua quidem et maxima, unum quod primum et loco est et potestate, quo Solis et Lunae et stellarum motuum configurationes cum erga se tum terram deprehendimus; alterum quo de illarum configurationum naturali proprietate consideramus subiectarum rerum mutationes.

Commentarius

Authores prooemia faciunt, ut quod non ex arte est ad artem tamen est necessarium explicetur, id facit Ptolemaeus hic, nam quid tractaturus sit exponit primo, deinde ne de re inani verba facere videatur proponit dubitationem in primo capite prooemii, nam tria prooemium hoc capita continet, in secundo capite cuius initium erit, in decimo textu declarat, astrologiam esse artem, posseque praesciri futura, in tertio autem cuius initium est, quo igitur modo, declarat esse utilem. Nam ut apud Gellium Phavorinus qui parum ante Ptolemaeum floruit famosus philosophus, more ambitiosorum artem astrologiae infamem reddiderat, duobus maxime argumentis quod futura sciri non possent, nec si possent cognitio illa utilitatem aliquam mortalibus esset allatura. His igitur Ptolemaeus diligenter occurrit duobus illis postremis prooemii capitibus. In hoc autem ostendit finem artis, nam ut a Galeno habetur in libro De constitutione artis medicae, ars unaquaeque a finis notitia per resolutionem constituitur. Quomodo igitur Ptolemaeus artem hanc constituet in hoc libro nisi primum finem artis declaraverit? Hic autem est scientia futurorum, huic igitur fini, duo docet esse praecipua et maxima. Praecipua quidem quia et alia sunt necessaria, utpote scientia rerum naturalium, dialectica, cognitio multarum rerum, ingenium acre, memoria, exercitatio, eruditio in illa lingua. Nullum tamen horum est praecipuum et proprium scientiae futurorum per astra habendae, maxima vero quoniam partes hae duae totam complent artem, et singulae plurima continent capita et non mediocris sunt magnitudinis. Sunt etiam singulae harum partium difficillimae et ob id maxime. Primum igitur est cognitio Solis et Lunae, et stellarum, scilicet quinque erraticarum, tum aliarum fixarum circa passiones motuum, ut velocis, tardi, retrogradi, stantis, tum figuras erga se ut trigona, quadrata et quod sint in initio Arietis vel in fine Tauri, aut in latitudine australi, vel in abside eccentrici, vel epicycli, omnia enim haec ad partes alias coeli referuntur, vel terrae ratione, ut in deliquiis ortu et occasu stellarum. Solem et Lunam dixit separatim, quia nomine stellarum non intelliguntur, et quoniam maxime haec sydera in coelo conspicua sunt, ut etiam luminarium nomen sola meteantur et etiam quia ab horum motu reliquorum cognitio motuum ac locorum pendet. Nam Solis causa Lunae motum venatur Ptolemaeus, inde per