PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 100v

Facsimile

ad angulos rectos inserti plano ABCD in linea HI, quae linea ut congruat cum linea perpendiculari a vertice capitis ad terrae centrum demissa, necesse est perpendiculum MN suspensum in signo M, hoc est in extremitate superioris cylindrii centro H infixi, apte congruere cum simili signo N cylindrii inferioris. Et ad hanc accuratam collocationem parietis utendum est fulchris, de quibus antea in priori instrumento diximus. Sic enim constat huius instrumenti planum ABCD erectum esse ad planum horizontis. Sed ut hoc ipsum planum ABCD congruat cum plano meridiani circuli, necesse est rectam BC, vel HK, congruere cum linea meridiana, vel collocari ei parallelam.

Ad hunc igitur modum collocato instrumento, erit IK quadrans meridiani circuli descripti centro H, quod a centro terrae ad sensum non differt, eo quod observatio ita prorsus congruit, ac si H centrum descripti quadrantis revera in mundi medio collocatum esset.

Ac verbi gratia Alexandriae fuerit Ptolemaei tempore extremum umbrae exceptum in signo O, dum Sol meridianus versaretur in aestiva conversione, similiter autem in P signo in hiberna conversione, ita ut circumferentia OP fuerit deprehensa partium 47, scrupulorum 42 cum besse unius scrupuli fere. Haec est distantia amborum tropicorum in sphaera,