PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 66v

Facsimile

portione minimum est ab alio vere maximo, quod constat ex partibus similibus sustineri aequali conpulsu undique sine aliqua deflexione, cum quod ad ambitum ipsum attinet, nulla pars vere sit sursum aut deorsum, sicut haec neque sphaerae tribuuntur.

Caeterum Dissimilitudo levium et gravium i. m. W corpora inclusa terrae differunt proprietate naturali et motu. Levia enim, et ex subtilibus partibus conflata tendunt ad exteriora, et quasi ad circumferentiam erumpunt, Vapores i. m. W quae quidem ad superiora levari ideo dicuntur, quia omnia quae sunt supra caput et appellantur superiora tendunt et ipsa ad superficiem quae eas res ambit. Pluviae i. m. W Gravia vero et ex crassis partibus constantia omnia ad medium tanquam ad centrum feruntur, ideoque dicuntur deorsum labi, quae quia sub pedibus sunt et appellantur inferiora tendunt ad centrum terrae, ibique sedem circa medium accipiunt propter mutuam et aequalem partium collisionem et compressionem. Quare convenienter universa moles terrae magna est et stabilis, ut parva corpora, quae ad eam minimo pondere feruntur, irruentia excipiat.

Quod Congeries absurdorum, si terra moveretur i. m. W si et ipsa tota moveretur, sicut cae-