tem valde concinne in tria prima genera distribuit, Tria genera partis speculativae i. m. W physicum, mathematicum, et theologicum. Cum enim omnia ex materia, forma, et motu constent, etsi haec seorsim in subiecto percipi sensu non possunt, tamen seorsim intelligi possunt, si quis igitur sine caeteris primam causam primi et universalis motus secundum simplicem naturam cogitet, ratiocinabitur eam causam esse Deum invisibilem et motu vacantem, ideoque doctrinae genus theologicum dicitur, Theologicum genus i. m. W quod hanc causam inquirit, quia haec vis mundi sublimia transcendens tantum mente cogitatur, et prorsus a sensibilibus seiuncta est. Alterum Physicum i. m. W vero genus scrutatur materiales qualitates, quae semper sunt mutabiles, ut unde oriatur album, calidum, dulce, molle, et similia. Haec doctrina vocatur physica, quae continet substantias obnoxias corruptioni magna ex parte, et agitatas sub orbe lunari. Tertium genus Mathematicum i. m. W disserit de formis et motu locali et qualitate, ac ostendit figuras, multitudinem, et magnitudines, locum, tempus, et similia. Haec doctrina vocatur mathematica, cuius res velut mediae sunt inter alia duo genera, non solum eo quod par-
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 45v