PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 122v

Facsimile

Eodem modo sequentes traditam demonstrationem computavimus, quantum de aequinoctiali coascendat cum singulis decem partibus obliqui circuli, quia in minoribus portionibus non percipitur differentia digna animadversione, sed pene aequalia sunt incrementa excessuum. Has igitur decades exponemus, Recenset decades unius quadrantis i. m. W ut sint in promptu, videlicet quot temporibus, quaelibet earum meridianum ubique et horizontem in sphaera recta transeat. Ac initium sumemus a prima decade, quae in puncto aequinoctiali incipit. Prima igitur decas continet tempora 9, scrupula 10, secunda 9 tempora, 15 scrupula, tertia 9 tempora, 25 scrupula prima. Unde colliguntur cum primo duodenario coascendere tempora 27, scrupula 50. Quarta vero decas continet tempora 9, scrupula 40, quinta continet tempora 9, scrupula 58, sexta continet tempora 10, scrupula 16. Colliguntur ergo cum secundo duodenario coascendere tempora 29, scrupula 54. Septima vero decas continet tempora 10, scrupula 34, octava continet tempora 10, scrupula 47, nona continet continet tempora 10, scrupula 55. Colliguntur ergo rursus cum tertio duodenario,