rae posset circumdatum orbem aequaliter dividere, a quacunque vero planicie terrae duceretur, necesse esset subterraneas portiones maiores fieri.
σχόλιον. Esto enim A locus in superficie terrae, eius qui sibi planum horizontis circumscribit CAF, cui plano sit aliud planum GBH, aequidistans per ipsum B centrum terrae cogitatione deductum. Iam etsi terra collocetur in medio, sicut alia φαινόμενα perspicue flagitant, tamen coelum ipsum nondum divideret horizon aequaliter, nisi eadem terra puncti quoque rationem haberet ad orbem stellarum inerrantium, quia semper portio coeli CDF supra terram pro proportione sensibiliter maior esset portione subterranea FEC, quia sola GDH et HED vera hemisphaeria essent invicem aequalia. Quum autem portiones coeli CDF et FEH, quas sensus oculorum discernit, insensibiliter differant a veris hemisphaeriis GDH et HEG, necesse est arcus DG et FH oppositos et aequales cir