ciemus hoc modo. Sit enim circulus ABGD qui transit per utrumque polum, videlicet per polum aequinoctialis et per polum eius qui est per medium signorum, et semicirculus circuli aequinoctialis sit AEG, semicirculus vero eius qui est per medium signorum BED, et punctum E sit communis intersectio in aequinoctio verno, ut B sit punctum tropicum brumale, D vero solstitiale. Sumatur autem in circumferentia ABG polus circuli aequinoctialis AEG, et sit punctum Z, et decidatur EI circumferentia eius qui est per medium signorum, supponaturque talium esse 30 partium, qualium maximus circulus est 360. Ac describatur per puncta Z, I circumferentia maximi circuli ZIT, sitque propositum circumferentiam IT invenire. Porro hic dictum sit de omnibus similibus demonstrationibus, ne saepius idem in singulis repeti oporteat, quoties incidit men-
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 117v