dem modo se habens, quod proprium est scientiae.
Caeterum nonnihil ad reliquas artes haec doctrina conducet. Mathematica doctrina conducit et ad reliquas artes i. m. W Maxime enim praeparat viam ad theologicam partem, quia de immobili et separata vi aeterna magis potest coniecturam capere ex vicinitate accidentium, videlicet ex perpetuis motibus, ordine et vicibus, quae accidunt sensibilibus et incorruptibilibus orbibus, que perpetuo motu volvuntur.
Conducet et physico generi, quia universaliter deprehenditur proprietas substantiae materialis ex motu locali, ut corruptibile et incorruptibile agnoscuntur, quia alterius motus est rectus, alterius circularis, et grave et leve, seu passivum et activum discernuntur penes hoc quod vel
ad medium vel a medio corpus fertur.
Postremo plurimum prodest moribus. Quia enim monstrat in rebus divinis perpetuam similitudinem, optimum ordinem, concinnitatem, et obsequium sine contumacia, perspicaciores nos reddit, ac amorem exuscitat imitandae huius divinae pulchritudinis, ac inflammatos animos
adsuefacit ad actiones iusto ordine moderandas.