tur. Confutat Epicureum deliramentum, videlicet, quod stellea non accendantur et extinguantur i. m. W Primum enim quomodo posset manere idem ordo, eadem magnitudo, multitudo, distantiae locorum, series temporum, si temere et casu sic accenderetur materia? Iam quomodo alia pars terrae naturam habet inflammantem, alia extinguentem, aut eademne pars alias inflammat, alias extinguit, aut eaedemne stellae aliis accensae vel extinctae sunt, aliis nondum? Ut maxime haec quamvis ridicula non inquirantur, quid de semper adparentibus dicent, quae nec oriuntur nec occidunt? Aut quam ob caussam non fit ut stellae quae accenduntur et extinguuntur ubique oriantur, et occidant, econtra vero quae non sunt obnoxiae huic passioni semper sint supra terram? Non enim eaedem stellae aliis accenduntur et extinguuntur, aliis vero nihil horum patiuntur, cum prorsus manifestum sit stellas easdem quibusdam regionibus oriri et occidere, aliis semper apparere.
Denique ut breviter dicam, quaecunque figura alia coeli esse ponitur praeter sphaericam, Quod nulla alia figura coeli sit, praeter sphaericam i. m. W necesse erit inaequales distantias a terra ad partes superiorum corporum fieri, ubicunque et qualiscunque erit terrae situs. Quare