planum GFH, ad quod erectum est planum aequinoctialis circulio DFE. Erit igitur communis sectio duorum planorum meridiani quidem BDCE, et horizontis GFH, recta linea GFH. Eiusdem vero meridiani et aequinoctialis DAE communis sectio recta linea DAE, quae cum utraque recta DFH et BAC rectos facit angulos, eo quod planum aequinoctialis et ad mundi axem BC et ad planum recti horizontis GFH erigitur. Quare rectae GH et BC invicem parallelae sint, quia sunt in eodem plano. Meridiani igitur circuli arcus GB et BC quibus distant poli ab horizonte sunt invicem aequales. Ex his manifestum est, primum quod segmenta meridiani circuli GDH et HEG, ac propterea etiam segmenta sphaerae supra et infra terram sint inter se inaequalia, deinde quod uterque polus aequaliter aut extet supra horizontem, aut deprimatur infra. Ex quo rursus sequitur quod in hoc situ terre horizon secaret omnes parallelos perpetua mundi vertigine descriptos per inaequalia, eo quod totus axis secundum aequidistantiam aut esset sublatus supra horizontem, aut infra demersus.
In obliqua vero sphaera, aut rurus nullum omnino fieret aequinoctium, aut non in medio transitu inter aestivum et hibernum solstitium. Nam haec spacia necessario fierent inaequalia. Non enim secaret hori-