nam, id quod priorem experientiam sequi videtur, sed in spacio non ita magno velut intumescere, et in gibbositatem seu curvaturam quandam attoli, quia navigantibus illa a quibus recedunt paulatim disparent, velut in aquam immersa, econtra sensim quasi ex aquis emergunt ea ad quae cursum dirigunt.
Hae duae experientiae, quarum altera testatur aquam sua natura appetere quandam extremitatis aequabilitatem et quasi libramentum, altera vero etiam κυρτότητα, gignunt ex sese hanc conclusionem, quod aqua sit aequabiliter convexa, ac ob id naturaliter appetat et conservet globi figuram, ut quae sola constet perpetua curvaturae seu convexitatis aequabilitate, quemadmodum ex definitione sphaerae manifestum est.
Idem etiam ex longo tractu fluminis iudicari potest supposita terrae totius rotunditate. Ut Danubius inter Ulmam vicinam fontibus ipsius et inter Byzantium Thraciae, iuxta cuius longitudinem seu meridianum fere in Pontum Euxinum exoneratur, ingentem terrae convexitatem superat et transcendit, quae a recta linea tanquam subtendente circumferentiam in extremitate terrae inter illa duo loca interceptam attolitur fere 13 milliaribus germanicis, hoc est plus vicesima quarta parte totius itineris inter Ulmam et Byzantium. Ideo aquae motus na