PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 57v

Facsimile

ctam lineam congruerent super aequidistantes superficies horizonti. At ubique cernitur hoc ita fieri.

σχόλιον. Sit enim planum horizontis ABC, ad quod sit erectus gnomon BD, cuius vertex D, et sit A signum orientis Solis, D occidentis, porro die aequinoctii dum Sol mane ex A emergit, umbram iaciat gnomon secundum rectam lineam BE versus occasum, vesperi autem dum in E demergitur, secundum rectam BA versus ortum. Testatur itaque perpetua experientia omnium locorum, quod hae ambae lineae AB et BE. Si quis accurate examinet, prorsus in unam eandemque rectam lineam congruant. ld fieri nequaquam posset nisi terrae centrum ἀκριβῶς intra planum aequinoctialis circuli collocatum esset, quia umbrae hae alias non coirent ἐπʼ ἐυθείας, sed ad angulum velut CB, BE rectae angulum comprehendmt CBE in plano horizontis.

Hinc et tertia opinio refutari poterit, III. Tertia ratio positus terrae i. m. W cum eadem absurda inde sequantur, quae /58r/ prioribus opinionibus repugnant.

Ac ut summatim dicam, nisi terra in medio esset, A serie incrementi et decrementi dierum ac noctium i. m. W universa series in decrementis et incrementis dierum et noctium penitus confunderetur.

σχόλιον. Supra tantum ratiocinatus est Ptolemaeus ab aequali differentia maximi et minimi diei ad diem aequinoctialem. Nunc universam seriem incrementi et decrementi dierum ac noctium iubet considerare. Rursum autem proponat sibi lector διάγραμμα, quo supra in primo situ terrae usi sumus. Si enim planum horizontis secat axem mundi extra parallelos qui intra ambos tropicos comprehenduntur, ut in signo X versus polum A, quia in altero hemisphaerio mundi intercipiuntur segmenta parallelorum minora semicirculis, ut in YBZ, in altero autem maiora, ut in ZDY, manifestum est, non posse existere hanc seriem, quae ubique extra rectam sphaeram apparet in decrementis et incrementis dierum atque noctium, quia in hoc horizonte nullum fieret