PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 50r

Facsimile

Ad hanc sententiam congruunt et physicae rationes, Physicae rationes i. m. W quod inter omnia corpora aether est maxime subtilium et similium partium. Superficies autem eorum quae similes habent partes est et ipsa similium partium. Solae autem superficies in planis circularis, in solidis sphaerica similes habent partes. Cum autem aether sit solidus, sphaericum esse sequitur.

Praeterea terrestria et corruptibilia corpora natura constituit ex rotundis, sed dissimilium partium, aetherea vero et divina ex figuris similium partium et sphaerica.

Nam si stellae planae aut disci similes essent, Alia ratio a figura stellarum i. m. W non possent omnibus in terra diversis locis eodem tempore contuentibus videri figurae circularis. Ideo consentaneum est et aethera, ἐπίλογος i. m. W qui ambit eas, esse similis naturae et sphaericum, et cum sit similium partium, ferri circulari et aequali motu.

〈I.3〉 CAPUT III: Quod terra sit sphaerica ad sensum secundum universas partes