exterioris lineae ad partem suam superiorem componitur ex ratione interioris lineae confinis ad partem suam superiorem, et ex ratione partis inferioris lineae interioris transversae ad totam eandem transversam. Haec ipsa sex membra comparent etiam collata seu copulata tam in tertio genere quam in quarto eorum quae supra posuimus. Itaque in unum tantum genus coeunt tria nostra genera, primum, tertium et quartum, Theonis vero primum, secundum et tertium. Similiter cum in secundo genere nostro ratio exterioris lineae totius ad partem suam inferiorem componatur ex ratione partis superioris ad partem inferiorem exterioris transversae et ex ratione partis inferioris interioris lineae transversae ad partem suam superiorem, manifeste comparent et haec sex membra in quinto nostro et sexto genere. Itaque rursus in unum genus coalescunt tria nostra genera, secundum, quintum et sextum, Theonis vero quartum, quintum et sextum. Ex quibus omnibus manifestum est quod ex toto illo numero modorum necessariorum relinquantur adhuc 36, qui inter se non congruunt, sed specie diuersi sunt, et ex duobus nostris generibus primo et secundo propagantur. Hos in eadem tabula spectandas proposuimus. Huc pertinet tabula XVI syzygiarum i. m. W Sicut autem ex 108 modis necessariis tantum tertia pars relinquitur, ita et ex 36 modis impossibilibus 12 tantum reliqui manent caeteris ad hosce congrentibus. ἁπλῶς ἢ ἀνάπαλιν. Porro, ut saepe iam dictum est, reliquis
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 111r