PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 75v

Facsimile

in una recta linea, ea linea secta est extrema et media ratione, recta vero GD, cum sit ea quae ex centro, est hexagoni latus. Recta ergo DZ aequalis est lateri decagoni. Similiter autem, quoniam pentagoni latus tantum potest, quantum hexagoni et decagoni in eodem circulo descriptorum, trianguli vero rectanguli BDZ quadratum quod fit ex BZ aequale est ei quod fit ex BD, scilicet hexagoni lateri, et illi quod fit ex DZ, scilicet decagoni lateri, recta ergo linea BZ est aequalis lateri pentagoni.

Quoniam ἐπιλόγισμος vel computatio i. m. W ergo, ut diximus, circuli diametrum posuimus esse partium 120, fiet propter suppositionem linea DE, quae est semissis eius, quae ex centro, partium 30, et quadratum, quod fit ex ea, 900. BD autem, cum sit ea quae ex centro, erit partium 60, et quadratum quod fit ex ea, 3600. Quadratum vero quod fit ex linea EB, hoc est ex linea EZ, earundem 4500. Erit igitur longitudo lineae EZ partium 67, scrupulorum 4,