PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 47v

Facsimile

cere de situ obliqui circuli et de terra habitata, quales sint differentiae inclinationum in singulis horizontibus inter se collatis. Nam haec initia praebent aditum faciliorem ad reliqua. Deinde dicetur de motu Solis et Lunae et de iis quae utrique accidunt. Nisi enim haec prius fuerint cognita, non potest doctrina de reliquis stellis percipi. Tandem cum de stellis dicendum erit, Principia astronomiae sunt φαινόμενα καὶ τηρήσεις inde Geometria et arithmetica artem extruunt i. m. W conveniet prius de orbe stellarum fixarum disseri, postea de iis quae vocantur erraticae. Singula autem monstrare conabimur utentes principiis et quasi fundamentis ad inquisitionem, partim evidentibus adparentiis, partim indubitatis veterum et nostri temporis observationibus. Haec deinceps accommodata ad demonstrationes lineares certa via prosequemur.

Sunt autem hae primae sententiae de consideratione universi, Primae sententiae i. m. W quod coelum sit figurae sphaericae et circumagatur motu circulari, quod terrae figura, quo ad universales partes secundum sensum sumpta, sit et ipsa figurae sphaericae, situ vero in medio mundi centro similis collocata sit, magnitudine vero et distantia ad fixarum stellarum orbem habeat se, ut punctum, nec mo-