PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 111v

Facsimile

modis tum necessariis tum impossibilibus qui specie differunt, utrobique totidem respondent ἀνάπαλιν.

Sed nunc breviter in summam quandam conferamus, quae hactenus tradita sunt. Duodecim illa membra, hoc est 4 rectae lineae totae, et earum partes 8 efficiunt συνζυγίας seu coniugationes 66 secundum praecepta numerorum, ex quibus coniugationibus relinquuntur 36 specie differentes, quia caeterae 30 cum his congruunt ἢ ἁπλῶς, ἢ ἀνάπαλιν. Et sunt hae: primum tota exterior copulatur cum omnibus reliquis undecim membris, secundo pars superior exterioris lineae copulatur cum novem tantum reliquis membris, quia antea facta est copulatio partis superioris exterioris lineae cum tota exteriori transversa, tertio pars inferior exterioris septem modis copulatur videlicet, aut cum tota interiori confini, aut cum parte superiori, aut inferiori eiusdem, aut cum tota interiori transversa, aut parte superiori, aut inferiori eiusdem, aut denique cum inferiori parte exterio〈r〉is exteriotis W transversae, quarto tota interior seu διηγμένη quinque modis copulatur, scilicet vel cum parte sua superiori vel inferiori, vel cum tota interiori transversa, vel parte eius superiore vel inferiore, quinto pars superior interioris tripliciter copulatur, hoc est vel cum parte inferiore eiusdem, vel cum parte superiori interioris transversae, vel inferiori parte eiusdem. Postremo pars inferior interioris lineae cum parte inferiore interioris lineae transversae