PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 96v

Facsimile

post meridiem facta observatione, notabis aliud signum in circumferentia. Haec duo signa coniunges recta linea, eamque divides per aequalia. Quod si hoc punctum sectionis coniunges cum centro circuli, ut radice gnomonis, inventam habes eius loci lineam meridianam. Ut in plano horizontis ABC sit erectus gnomen AD, et centro A, intervallo AB, quod maius sit quam DA altitudo gnomonis, describatur circulus BC. Sit autem ante meridiem AB umbra illa, quae desinit in circuli circumferentiam in signo B, post meridiem vero similiter in C signo. Coniungatur recta BC, eaque in signo E divisa in duo aequalia coniungatur recta AE. Quae eius est loci meridiana linea. Porro hac gubernatrice licebit quoque in proximis locis eandem multo facilius designare, si videlicet ad splendorem Solis perpendiculo libere demisso eius umbram notaveris in subiecto plano.

Hoc III. χρῆσις usus i. m. W modo collocato instrumento observabimus Solis accessum ad septentrionem et meridiem circumvolventes inte-