tum etiam brumalis ortu et solititialis occasus, ut, si sit sostitialis exortus in recta AG, erit in AC ἐπʼ ἐυθείας brumalis occasus, et si brumalis exortus in AB recta, solstitialis occasus similiter in AH. Descripserit autem vertex gnomonis in aestivo solstitio lineam quandam GKH, et in aequinoctio utroque EIF, in bruma denique BLC, in signis KIL per meridianam lineam transeuntes. Similes igitur sint quolibet die harum linearum portiones antemeridianae versus occasum portionibus postmeridianis versus ortum, ut portio GK similis portioni KH, et portiones EI, et BL portionibus IF et LC, imo et singularum horarum a meridiana linea aequaliter distantium interceptae portiones eodem die et similes et aequales, postremo similiter et anguli antemeridiani aequales angulis postmeridianis, ut verbi gratia angulus BKL angulo LKC. Haec fieri ita regulariter nullo modo possent, si terra extra medium universi collocata esset, nec puncti rationem haberet, quia gnomonum umbrae alias non forent indices altitudinis poli.
Indicium et hoc est rem ita habere, TERTIA ratio ab horizontibus, ubique apparet coeli hemisphaerium i. m. W quod ubique superficies excurrentes, quatenus visus noster se profert, quas vocant horizontes, secant totum coelum in duo aequalia, quod non accideret, si terrae magnitudo sensibilis esset collata ad coeli distantiam. Sola enim superficies quae exit a centro ter-