PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 98v

Facsimile

L, columnella, στυλίσκος, quae gestat totam hanc structuram.

MN, pavimentum, seu tabula, aequidistans horizonti forma parallelogramma, ἀκλινές ἔδαφος, ut Ptolemaeus vocat, πλάξ, ut Proclus. Ad hoc erecta est tum columnella, tum reliqua structura, in cuius medio ducta est meridiana linea OP. Huic debet esse aequidistans commune planum circulorum erectum simul ad planum horizontis.

AD, diameter orbium ducta a puncto verticis, in planum horizontis VFX πρὸς ὄρθας. Huic diametro aequidistare debet perpendiculum libere dependens. Id enim vocat hic Ptolemaeus ποιεῖν τὴν πρόσνευσιν κατὰ διάμετρον.

T, fulchra, ὑποθέματα, ἢ ὑποθεμάτια, quae subiiciuntur pavimento seu tabulae, cui infixa est columnella, ut fiat parallelum plano horizontis.

S, Sol, cuius radius incidens in superius πρισμάτιον obumbrat totum inferius, congruentibus interea quoque διαυγιοις, ita ut Solis radius simul transeat per utrunque.

Notetur autem in aestiva Solis conversione signum B in meridiano circulo, et in hiberno signum C, eritque BC circumferentia meridiani circuli intercepta inter duo tropicos, cuius medium signum R in aequinoctialem incidit, a quo signo ducta ad circu