verticalis est, secabit sphaeram in duo equalia, ita ut aequinoctialis circulus omnino cum eo congruat, ut in linea BFKD alias semper in obliqua sphaera secabit horizon coelum in duo inaequalia segmenta, quorum alterum supra terram est, alterum infra, nec fiet ullum aequinoctium, aut non in medio transitu inter aestivum solstitium et hibernum, ut, si sumatur A signum polus semper adparens, secabit planum horizontis dimidiatum axem mundi AGE vel inter duo signa A, G, vel inter reliqua duo G, E. Secet primum inter duo signa GE, ut in N, ut sit horizon MNFO secans extremos parallelos tropicos in signis P, Q. Fiet igitur equinoctium non in medio parallelo BED, sed in eo qui describitur per signum N propior tropico FH quam tropico IL. Planum enim horizontis MNO secat hunc parallelum per N descriptum in aequalia, cum omnium parallelorum centra in axe mundi consistant. Quare etiam GP excessus diei maximi super diem aequinoctialem non erit aequalis defectui KQ, quo brevissimus dies hibernus minor est eodem die aequinoctiali, id quod manifeste repugnat omnium locorum experientiae. Quod si horizon secet axem in arcu AG, ut in signo X, nullum fieri potest aequinoctium, eo quod horizon non transeat per ullius paralleli centrum, sed omnium parallelorum centra una cum ea parte axis aut lateant demersa infra horizontem, aut emineant sublata supra horizontem.
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 55r