Intelligatur ergo globus terrae, ad quem grave quiddam proprio motu et absque ulla deflexione delatum designet in sublimi quidem rectam AB, Recta AB, ut turris aliqua aeditior i. m. W sed in terrae extremitate punctum B, et intelligatur per B punctum planum ad rectam AB immobile tangens globum terrae, cuius centrum sumatur G, et connectatur recta BG, per quam actum planum sectione sua efficiet in extremitate quidem globi circulum per 1 Theodosii, at in plano illo ad AB rectam immobili efficiet rectam lineam per 3 undecimi Elementorum. Sit ergo hic circulus in globo BZI, in plano autem recta linea DBE. Et quoniam planum non secat globum, nec recta in eo secat circulum. Tangit igitur recta DBE circulum ZBI, quare recta BG rectae DE existit ad rectos angulos. Rursus aliud planum per rectam BG actum efficiat in extremitate globi circulum BIT, et in plano ad rectam AB immobili rectam lineam KBL. Erit per eadem, ut prius, recta GB ad rectos angulos rectae lineae KBL. Quoniam igitur recta GB duabus rectis DE et KL secantibus se existit ad rectos angulos super communi
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 64v