PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 71v

Facsimile

est qui transit per utrunque polum, fixi sint, una cum eodem convenienter circumaguntur, et tamen interea iuxta motum secundae circumductionis, quae fit in contrarium prioris, semper conservant eundem situm maximi circuli descripti ab eadem circumductione et obliqui ad aequinoctialem.

σχόλιον. Circulus qui per utrunque polum ducitur usitata appellatione vocatur colurus solstitiorum, quia in zodiaco designat duo puncta solstitialia, ut dictum est, sed coluri Coluri i. m. W vocantur omnes circuli per polos descripti, quia cum reliqui circuli in mundi conversione integri cernantur, colurorum certae partes, aliae quidem in aliis climatis, emergunt nunquam, sed semper latent infra horizontem, ac similiter certae quaedam et prioribus oppositae circa polum conspicuum nunquam occidunt, sed semper apparent. Differt autem meridianus circulus a coluro solstitiorum, quod hic per utrosque polos transit, ille vero per polos tantum aequinoctialis et verticem horizontis. Unde et immobilis est et ad rectos angulos plano horizontis, nec unus tantum ubique, sed varius et cuilibet loco versus ortum et occasum proprius.

Porro et si poli zodiaci in mundi conversione