quadrantem circumferentia AC partium 80. Ideo ex Canone subtensarum Ptolemaei, qui paulo post sequetur, erit AG erecta, hoc est DF, segmentorum 59 scrupulorum 5 secundorum 18, qualium segmentorum ea quae ex centro terrae, scilicet recta DE, 60 ponitur. Qualium ergo eadem DE supponitur 859 milliarium germanicorum, talium DF colligitur 846. Reliqua igitur FE summa altitudo, quam in toto suo cursu transcendit Danubii flumen, milliarium est germanicorum 13 fere, ut posuimus, vel qualium semidiameter terrae DE sumitur 28636 stadiorum ex Ptolemaei sententia, qui singulis partibus maximi circuli adscribit 500, talium DF 28201, ac reliqua FE 435 stadiorum, cum totum intervallum itineris constet fere una myriade stadiorum.
〈I.4〉 CAPUT IIII: Quod terra in medio coeli sita sit
Considerata figura, si quis deinceps locum inquirat, deprehendet ea quae de adparentiis stellarum diximus ita tantum posse accidere, si collocemus terram in medio coeli tanquam centrum. Nam si alio loco esset, Distributio situum terrae i. m. W aut esset extra axem distans ae-