PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 56v

Facsimile

mersis sub terram, et rursus cum haec supra terram cernuntur, contraria occultantur. Manifestum est igitur ab horizonte in duo aequalia zodiacum secari, quia iidem semicirculi modo supra terram, modo sub terra integri sunt.

σχόλιον. Centro enim mundi D, polis A, C sumptis, sit meridianus ABC, et in axe mundi AC sumatur situs terrae in E propior polo A quam C. Et sit declivis horizon BEH, et alius horizon FEG, ad cuius planum erectus sit axis mundi AC. Erit igitur AEC horizon sphaerae rectae, secans coelum in duo aequalia hemispheria ABC et CGA. At horizon BEH non secat coelum in duo hemisphaeria, sed in segmenta inaequalia, quorum maius est BCH propter comprehensum in eo centrum, minus autem reliquum HAB. Similiter horizon FEG secat coelum in segmenta inaequalia, quorum maius est FCG, minus autem GAF. Maius tamen est segmentum FCG, quam BCH,