Sed si terram collocemus in centro mundi, ut sit E, ut sit horizon obliquae sphaerae RS secans tropicos paralelos in signis T, V, tunc demum omnia rite respondebunt, nempe ut aequinoctium fiat sole transeunte per medium et maximum parallelum BED, et aequale invicem sint excessus et defectus, videlicet GT et VK etc.
Si vero terra fingatur recedere propius ad orientem, aut ad occidentem, accidet, ut nec stellarum magnitudines et distantiae videantur eaedem in horizonte mane et vesperi, nec tempus sit aequale ab ortu ad meridiem, et a meridie ad occasum. Haec autem manifeste pugnant cum adparentia.
σχόλιον. Esto enim centrum mundi D, et planum horizontis CDB, ita ut duorum punctorum BC alterum sit orientis stellae, alterum occidentis, si iam terra non est in medio collocata, ut in D, sed extra versus ortum aut occasum, ut in E, sit verticale puctum, per quod tran