tim sensu, partim sine sensu comprehenduntur, sed eo etiam quia utrisque accidunt mortalibus et immortalibus. Mortalia enim semper obnoxia sunt mutationi propter formam separabilem, quae simul mutatur, immortalia vero et aethereae naturae conservant suae formae incommutabilitatem immobilem.
Cum Collatio horum trium generum i. m. W vero duo speculativae partis genera magis sint coniecturae, quam certa scientia, quia theologicum prorsus remotum est a nostro conspectu, et incomprehensibile, physicum vero propter materiae instabilitatem ita ambiguum est, ut non arbitremur philosophos de eo unquam consensuros esse, solum vero mathematicum, si quis id recta via inquirat et tractet, firmam et immutabilem scientiam discenti adferat, quia demonstrationibus arithmeticis et geometricis constat, quarum viae nequaquam dubiae sunt, praecipue visum est hanc partem pro viribus illustrare, quae peculiariter de coelestibus corporibus et motibus disserit, cumque sola consideret res perpetuas et semper eodem modo se habentes, est et ipsa comprehensibilis, certa, sine confusione, et semper eo-