PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 104v

Facsimile

Sit enim acta aequidistans AI rectae EB, et producatur ad ipsam GDI. Quia enim rursus aequidistans est AI recta rectae EZ, est per 4 sexti Elementorum ratio AG ad GE eadem rationi AI ad EZ. Deforis autem sumpta BZ, erit ratio AI ad EZ, hoc est AG ad GE, composita ex rationibus, scilicet AI ad BZ, [scilicet AI ad BZ,] et BZ ad ZE. Est autem ratio AI ad BZ eadem rationi AD ad DB. Quare ratio AG ad GE composita est ex rationibus AD ad DB et BZ ad ZE, quod demonstrandum erat. Haec forma a Theone recensetur sexto loco.

Ανάπαλιν. Dico quod retrorsum etiam EG ad GA ratio composita est ex ratione EZ ad ZB et ex ratione BD ad DA. Manente enim priori constructione, est ratio EG ad GA eadem rationi EZ ad IA, et sumpta deforis recta BZ, ratio EZ ad IA, hoc est EG ad GA, composita est ex duabus, scilicet EZ ad ZB et ZB ad IA. Est autem rationi ZB ad IA eadem ratio BD ad DA. Ratio igitur EG ad GA composita est ex rationibus EZ ad ZB et BD ad DA, quod demonstrandum erat.