tervallo DE secabit rectam AD, transcendet autem rectam DZ. Describatur circulus IET, et producatur recta DZ in T. Et quoniam DET sector maior est triangulo DEZ, triangulum autem DEA maius est sectore DEI, triangulum igitur DEZ ad DEA triangulum minorem rationem habet quam sector DET ad sectorem DEI. Sed sicut est DEZ triangulum ad triangulum DEA, ita EZ recta ad EA rectam. Sicut autem sector DET ad sectorem DEI, ita et angulus qui sub ZDE ad angulum qui sub EDA. Recta igitur ZE minorem rationem habet ad EA, quam angulus ZDE ad angulum EDA. Componendo igitur ZA recta ad rectam EA minorem rationem habet quam angulus ZDA ad angulum ADE, et antecedentium dupla, scilicet recta linea GA ad rectam AE minorem rationem habet quam angulus sub GDA ad
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 81v