Ergo De partibus circumferentiae et diametri i. m. W ad faciliorem usum postea tabulas quantitatis earum construemus, et totum ambitum in trecentas sexaginta partes dividemus, et addemus cuique circumferentiae iuxta incrementa semissium subtensas rectas, id est quot sint portionum, nempe diametro in centum viginti partes divisa, quia computatio per istos numeros commodior est.
Prius autem ostendemus, quomodo per pauca, quantum fieri potest, et per brevia theoremata compendiariam et facilem intelligentiam quantitatis rectarum assequamur, ut non tantum nudae tabulae extent, in quibus sint magnitudines rectarum, sed etiam lineari demonstratione facile possimus errata deprehendere.
Universaliter Numerus sexagenarius i. m. W autem utemur numeris iuxta sexagenarii rationem, ne fractionum difficultates sint nobis impedimento.
In multiplicationibus vero et divisionibus id quod proxime ad veritatem accedit, sumemus, ita ut quod reliquum est non differat sensibiliter ab eo quod sensus exacte percipit.
σχόλιον de ordine sequentis doctrinae.