una circumducuntur describentes eos circulos, quorum adparens arcticus vulgo vocatur, non adparens antarcticus, tamen sicut aequinoctialis circulus medius existit inter ambos mundi polos, ita et zodiacus medium semper locum inter suos polos conservat, tametsi oblique interea et tortuose volvatur.
〈I.8〉 CAPUT VIII: De particularium scientia
Quae Propositio sequentium i. m. W vero praemittenda erant de initiis huius doctrinae praecipuis et universalibus, ea sic exposuimus summatim. Nunc vero tradituri sumus demonstrationes de singulis partibus, quarum primam arbitramur esse eam, qua circumferentia inter praedictos polos media circuli maximi per eos descripti quanta sit, conprehenditur. Ad hanc necessarium est prius exponere doctrinam de quantitate rectarum in circulo, praesertim cum omnia lineari demonstratione ostensuri simus.