centrum circumagi. Necessario enim fit polus punctum illud coelestis globi, circa quod propiores stellae conficiunt minores circulos, remotae vero efficiunt maiores ambitus pro proportione, donec pervenitur ad eas stellas quae adeo procul distant a polo, ut occultentur, quarum hae quae propiores sunt, exiguo tempore latent, remotae vero pro proportione diutius.
Initio ab hac sola consideratione ad eas cogitationes deducti sunt, reliquam vero doctrinam deinceps ex his quae congruunt cum his extruxerunt. Nam omnes adparentiae repugnant diversum sentientibus.
Si quis enim ponat stellas in directum moveri in infinitum, Quod coeli motus non sit rectilineus i. m. W ut quibusdam visum est, quomodo possent quottidie ab iisdem initiis exoriri, quomodo enim regredi possent, si in infinitum evagarentur, aut qui fieret ne redeuntes conspicerentur, aut quomodo non evanescerent sensim diminuta magnitudine? Nunc autem econtra maiores videntur in occasu, ubi truncatae occultantur, quasi terra obiecta subinde partes aliquas praecidat.
Accendi vero stellas a terra, et rursus extinctas in terra ruere absurdissime dici-