〈I.11〉 CAPUT XI: Theoremata praemittenda sphaericis demonstrationibus
Nunc cum sequatur ut demonstrentur particulares quantitates circumferentiarum quae inter aequinoctialem et eum qui per medium signorum est intercipiuntur, descriptis maximis circulis per polos aequinoctialis, prius pauca et utilia lemmata breviter trademus, quibus plurimas fere demonstrationes in sphaericis materiis simplicissime et artificiosissime, quantum fieri poterit, faciemus.
In Primum lemmation ἐυθύγραμμον κατὰ σύνθεσιν i. m. W duas rectas lineas AB et AG deductae duae rectae lineae BE et GD secent se mutuo in puncto Z. Dico quod ratio GA ad AE composita est ex ratione GD ad DZ et ex ratione ZB ad BE. Ducatur enim