Quod autem et terra secundum universas partes accepta sphaerica sit ad sensum, sic maxime deprehenditur. Terram esse rotundam in longitudinem he versus ortum et occasum testatur observatio eclipsium i. m. W
Non eodem tempore oriuntur et occidunt omnibus regionibus Sol, Luna, et caeterae stellae, sed semper prius orientalibus, postea vero occidentalibus. Nam eclipses quae eodem tempore fiunt, ac maxime lunares, constat non iisdem horis, hoc est aequaliter a meridie distantibus, apud omnes spectari, sed semper horae ab orientalibus annotatae posteriores sunt quam horae ab occidentalibus annotatae, cumque horarum differentiae quadrent ad distantias regionum pro proportione, non absurde terram esse sphaericam adfirmari potest. Nam si terrae attribuimus rotunditatem secundum universas partes aequabilem, Confutatio de caeteris figuris i. m. W sequitur occultationes non ubique simul fieri, sed continua serie iuxta proportionem, quod accidere non posset, si alia quam sphaerica figura esset.
Id hinc etiam adparet: si cava esset terra, 1. κοίλη i. m. W stellae in ortu prius conspicerentur ab occidentalibus, si plana esset, 2. ἐπίπεδος i. m. W eodem tempore omnibus orirentur et occiderent, si trian-