PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 69r

Facsimile

trati sint, planetas vi aliqua propelli. Verum haec sunt quidem inaequalia, quod ad rudem imaginationem attinet, sed tamen ordinata sunt, quod ad circulum eum attinet qui obliquus est ad aequinoctialem.

Est Zodiacus i. m. W igitur unus et idem ac proprius errantium circulus, qui exactissime describitur motu Solis, peragratur vero a Luna et ab errantibus undique quae in eo versantur, nec excidunt temere a metis utrinque definitis.

Cum igitur et hic circulus maximus sit, quia in eo et Sol aequaliter ab aequinoctiali ad septentrionem et meridiem digreditur, et omnes planetae suos motus versus orientem conficiunt, necesse fuit alterum hunc motum diversum ab universali constituere circa polos huius obliqui circuli sic deprehensi tendentem contra primum motum.

σχόλιον ex Theone. Si stella super aliquem circulum delatus aequali circunferentia maximi circuli digreditur in boream et austrum, circulus super quem defertur maximus est.