Recta igitur GA ad rectam BA minorem rationem habet quam sesquitertiam. Demonstratum est autem AB rectam talium partium esse 0, scrupulorum 47, secundorum 8, qualium diameter est 120. Recta igitur GA minor est, quam una pars, scrupula 2, et secunda 50 earundem. Hic enim numerus est in sesquitertia ratione proxime ad 0 partes 47 scrupula 8 secunda. Rursus in eadem descriptione supponamus rectam AB esse subtensam unius partis, rectam vero AG subtensam esse sesquipartis, iisdem de causis, quoniam AG circumferentia habet rationem sesquialteram ad AB, sequitur et rectam GA minorem rationem habere ad BA, quam sesquialteram. Ostendimus autem rectam AG talium esse 1 partis, 34 scrupulorum 15 secundorum, qualium diameter est 120. Recta igitur AB maior est quam pars una, scrupula 2, secunda 50 earundem. Nam ad hunc numerum ha-
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 82v