PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 102r

Facsimile

qualis est circumferentia qua distant poli ab horizonte.

σχόλιον ex Theone. Quod distantia aequinocialis a puncto verticali sit aequalis exaltationi poli eius loci in quo facimus observationes, sic nobis erit manifestum. Sit enim meridianus circulus ABG, et supra ipsum verticale punctum A, horizon autem BG. Quia igitur in omni habitatione polus horizontis est illud verticale signum, ideo AG est quadrans circuli. Esto autem aequinoctialis circulus DE, et polus ipsius signum Z. Igitur et DZ quadrans est eiusdem maximi circli. Aequales igitur sint AG, et DZ circumferentiae. Et communi ablata AZ circumferentia, reliqua AD reliquae ZG aequalis est, estque AD circumferentia a vertice usque ad aequinoctialem, sed GZ ab horizonte ad polum quae est poli exaltatio. Proinde circumferentia a vertice ad aequinoctialem circulum aequalis est poli exaltationi.