turaliter, et universaliter appetit figuram sphaericam, eamque una cum globo terrae conservat.
Esto enim maximus circulus in superficie terrae ABC centro terrae D descriptus per fontes Danubii in signo A, et per ostia eiusdem in signo B, circumferentiam autem AEB inventam partium 2 0, qualium tota ponitur 360, subtendat recta AB, cui ex centro D occurrat recta DF in signo F πρὸς ὄρθας, eaque protracta incidat in circumferentiam in signo E. Erit igitur EF summa altitudo convexitatis et terrae et fluminis inter fontes et ostia eius, quae altitudo invenienda est; agatur ex signo A recta AG, ut sit parallela rectae ED. Erit igitur circumferentia AEB secta in duas aequales in signo E per 3 et 30 tertii Elementorum et recta FD per 34 primi aequalis rectae AG, quae per eadem est semissis rectae subtendentis duplum circumferentia AC, cicrumferentia denique AEC quadrans est totius circunferentiae circuli ob angulum EDC rectum. Et quoniam circumferentia AEB datur partium 20, erit dimidiata eius AE partium earundem 10 et reliqua ad