diga aemulatio. Fuisse autem ubique gentium in usu, ut dixi, hanc umbrarum doctrinam et accuratam considerationem, vel secundus liber huius operis abunde testatur, in quo discernit Ptolemaeus climata ac parallelos omnes, tum penes longissimorum dierum, tum penes umbrarum spacia, quod harum rerum observatio facillima esset, et maxime obvia, nam veteres etiam geographi, ut ex Strabone apparet, contenti fuerunt insignium locorum in diversis regionibus latitudines penes umbras quas gnomones die aequinoctii medio iactabant descripsisse, cuius rei pauca quaedam exempla Plinius recenset cap. 72, libri 2. ltaque haec suavis et erudita γνωμονική, ac naturae proxima ad aliquam partem etiam μετεωροσκοπικῆς conducebat, quia ex umbrarum ratione altitudo poli in uno quolibet loco et expedite et liquido iudicari potest. Verum desiit multis iam saeculis ubique fere usus gnomonices, postquam praeclara illa ἀυτόματα horologia nostra inventa sunt, quae rotulis quibusdam mira arte coniunctis ita librantur ponderibus, ut totum diem civilem seu νυχθήμερον distribuant in 24 horas aequales seu ἰσημερινὰς, quae nunc rectius vulgares dici possunt quam illae inaequales καιρικαί, quia, cum ueteres dividerent pariter ommes dies totius anni in duodecim spacia aequalia, erat necessario solstitialis hora diurna maior quam hora
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 61v