Οptime mihi videntur hi qui dextre philosophati sunt separasse speculativam philosophiae partem ab activa. Philosophiae duae sunt partes, speculativa et activa i. m. W Etsi enim accidit activae ut ipsam quoque antecedat speculatio, nihilominus aliae magnae differentiae sunt, non solum haec quod morales virtutes aliquae natura inesse nonnullis possunt etiam sine doctrina, sed artes speculativas nemo sine doctrina integras assequi potest, sed etiam aliud est discrimen, quod activa magnam utilitatem adfert in assiduis actionibus vitae, at speculativa hanc utilitatem adfert, quod proficiendo uberior et locupletior scientia contingit. Nam activae artes monent ut animi impetus in actionibus ad certam normam moderemur, ne in communi consuetudine omittamus diligentiam, quae decus et ordinem in moribus efficit. Sed in vita interiori vacemus plurimum speculativae doctrinae, quae et multiplex est, et pulcherrima, praesertim ea, quae proprie vocatur mathematica.
Nam et Aristoteles speculativam par-