tur. Esto globus terrae AB, qui circa centrum suum convertatur spacio 24 horarum, et iuncta recta CA producatur sursum in D. Per praecedens igitur porisma, dum A locus est circumspicientis, sive centrum horizontis, erit D signum super verticem, et DA linea erecta ad planum horizontis, quod terrae convexitatem in signo tangit. Moveatur igitur terra ex A in B interea, dum grave quiddam (ut imber grando, seu aliud etiam sursum proiectum) delabitur ex signo D. Et ducta ex C centro recta linea CB in E, erit rursum E punctum verticale, dum horizontis centrum B. Aut igitur aer terrae proximus, et contenta in eo simul cum terra circumaguntur, aut quiescit vicinus aer, dum eadem ab occasu in ortum summa convertitur celeritate. Primum, si proximus aer in eoque comprehensa una volvuntur, nihil quod est in aere usquam moveri, sed omnia semper immota in eodem haerere loco existimabuntur, id quod minime apparet. Non igitur una rapitur aer vicinus. Sed quiescat nunc aer terra in gyrum circumacta. Et quia, dum grave quiddam ex D in terram seu mare delabitur, interea terra mota est ex A signo in B, facto igitur E puncto verticali, desiit D punctum imminere vertici aspicientis. Nihil autem apparet directo pondere deorsum ferri, quod non ex verticali signo delabitur. Ergo quod ceperat ex sublimi signo D deorsum ferri, dum oculus intuentis esset in
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 65v