PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 70v

Facsimile

primi Theodosii semicirculi sunt ABG, et GDA, item AZG et GEA, ac puncta sectionum AG ex diametro opposita. Ac propterea etiam duo puncta Z E ex diametro opposita sunt, eo quod in iisdem secent se invicem duo maximi circuli AZGE et IZKE. Rursus quoniam maximus circulus ZBED transit per polos I, F, H, K, duorum maximorum circulorum ABGD et AZGE sese invicem secantium, dividit utraque segmenta utriusque eorum in duo aequalia per 12 secundi Theodosii. Aequalia igitur sunt segmenta AZ, ZG, et GE, EA, et AB, BG, et GD, DA. Et quoniam tota segmenta sint invicem aequalia, erunt et dimidiata invicem aequalia. Sunt autem tota segmenta semicirculi maximorum circulorum. Quare dimidiata segmenta erunt eorundem circulorum quadrantes, videlicet AZ, ZG, GE, EA in zodiaco, et AB, BG, GD, DA in aequinoctiali.

Sint iam ad Z Boreae partes, ad E meridionales, ad A occidentales, et ad G orientales. Erit igitur series signorum zodiaci, ut ab A in Z, et hinc in G, et quatuor illa puncta zodiaci A, Z, G, E, quorum duo sub ipso aequinoctiali et zodiaco A et G aequinoctialia, horum alterum, per quod transit Sol ab austro, ut ab E digrediens in boream, vocetur vernum, ut G. Oppositum vero ex diametro seu a borea in austrum, hoc est a Z, in consequentia vocetur autummale, ut G. Reliqua vero duo sub zodiaco et