PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 66r

Facsimile

A, id non amplius secundum rectos angulos, sed oblique videtur in terram decidere oculo ad locum B ex A traducto, signoque E facto nunc verticali. Cogitetur enim per E, D verticalia signa descriptus maximus circulus, et per B similiter planum horizontis tangens convexitatem terrae in signo B. Erit igitur communis sectio horum duorum planorum recta linea, quae sit FBHG secans rectam DC in signo H. Et quoniam angulus CBH rectus est, erit angulus BHC minor recto, ac propterea contiguus ei BHD maior recto, ad quem angulum videtur aspicienti grave ex signo D declinare in terram. Sed hoc repugnat universali experientiae, quia omnia gravia, quae incipiunt aspicientibus ex verticali suo signo decidere, ferri in terram secundum rectos angulos apparent. Necesse est igitur planum horizontis, hoc est ipsam terram manere immotam.

Qui Terram librari in mundi medio, quia est instar puncti i. m. W autem mirantur tantam molem terrae, nec suspensam esse alicunde, nec provehi, hi, cum ad aliorum parvorum corporum accidentia, non ad universi naturam respiciant, in hac collatione falluntur. Nam haec res non videretur eis mira, si scirent totam terrae magnitudinem collatam ad totum coeli ambitum instar puncti esse. lta enim possibile videretur id quod pro-