lorum centrum F recta RF existit communis sectio utrisque circuli aequinoctialis et meridiani.
Est autem BR, vel RC circumferentia inclinationis planorum aequinoctialis et zodiaci, cui aequaliter distant invicem poli utriusque circuli.
Usi sumus Descriptio alterius instrumenti astronomici i. m. W et alia commodiore observatione. Extruximus pro circulis parvum parietem lapideum vel ligneum quadratum et immotum, mediocri latitudine et crassicie, ut latera eius firmius consisterent, I. κατασκευὴ fabricatio seu constructio i. m. W quorum alterum erat aequabile et accurate complanatum, in quo ad unum angulorum sumpto centro depinximus circuli quadrantem, et a centro usque ad depictam circumferentiam rectas lineas deduximus continentes rectum angulum sub quadrante circumferentiae, quam similiter in nonaginta partes et earum scrupula divisimus. Post haec in una rectarum, quae ad horizontis planum erigenda erat et situm habitura versus meridiem, inservimus erectos et aequales undique duos cylindros parvos et similiter tornatos, alterum quidem in ipso centro, alterum vero ad terminum inferiorem rectae lineae.
Collocavimus II. θέσις collocatio i. m. W autem hoc latus parietis iuxta meridianam lineam in subiecto pla-