Theonem sunt in huius loci explicatione. Sed cum recentiores, inter quos praecipue Arab〈u〉s Alchindus nominatur, multiplicem varietatem huiusce συνθέσεως τοῦ λόγου, seu compositionis rationum literis mandarint, commodum videtur eam hic recitare, et quantum a nobis fieri potest, universam complecti, ac velut ob oculos ponere.
Quando ratio aliqua composita dicitur ex aliis duabus rationibus, necessario sex quantitates seu magnitudines intelliguntur, quia una quaelibet ratio inter duas magnitudines quasi terminos versatur. Datis autem sex magnitudinibus, συζυγία ὴ συνδυασμὸς quindecim Quindecim συζυγίαι i. m. W modis variari potest, hoc est binae invicem consociari possint diversis modis quindecin, quemadmodum traditur in numerorum praeceptis de progressione, ut vocant, arithmetica, ut prima magnitudo cum reliquis quinque, secunda cum reliquis quatuor, tertia cum reliquis tribus, quarta cum reliquis duabus, quinta cum sola sexta reliqua coniugatur. Reliquae autem quatuor magnitudines duodenis invicem modis transponi seu commutari possunt, quemadmodum sequens tabella hanc varietatem oculis subiciit in prima συζυγίᾳ.