aequinoctium, ac semper prolixiores essent dies noctibus vel e contra. At manifesta experientia ostendit bis in anno fieri aequinoctium, et ab altero horum paulatim crescere dies supra noctes usque ad medium, reliquo tempore decrescere iterum dies, donec existat alterum aequinoctium, hinc minui diurna spacia convenienter, et augeri nocturna, donec rursus circa medium tempus fiat nox brumalis longissima, quae quidem tantum excedit diem aequinoctialem, quantum prius excedebat dies solstitialis longissimus, inde contrahi noctes iterum pro proportione, et aliquid accedere diebus, donec prius anni tempus revertatur. Similiter, si planum horizontis non secaret axem mundi in medio parallelo, sed vel in extremo, ut in G, vel in aliquo intermedio, ut in N, non evenirent congruentia cum phaenomenis, quia in G semel tantum foret aequinoctium. Alias vero per totum annum, vel noctes essent prolixiores diebus, vel econtra. lta etiam in N, et si fieret aequinoctium bis per annum, et utrinque crescerent, ac decrescerent dierum noctiumque spacia, tamen dierum incrementa et decrementa nec numero nec magnitudine essent aequalia incrementis noctium, id quod vel oculi iudicare possunt collatis duobus triangulis GNP et KNQ, quia et plura et maiora segmenta parallelorum comprehendit triangulum KNQ quam triangulum GNP. Duntaxat igitur secante plano
Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)
Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 58v