PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Erasmus Reinhold)

Wittenberg, Johannes Lufft, 1549 · 110v

Facsimile

Summa. Cum Summa omnium modorum i. m. W igitur in uno quolibet superiorum sex modorum, quos non incommode genera appellabimus, reperiantur 18 modi diversi ac necessari et 6 impossibiles, sequitur ex omnibus sex generibus colligi modos necessarios 108 et impossibiles, 36. Sed tamen non omnes hi 108 modi diversi sunt, sed plurimi inter se plane congruunt, seu potius iidem sint. Primum enim alio quidem ordine, sed tamen per omnia conveniunt 18 modi, qui existunt ex primo genere a nobis supra demostrato cum aliis 18 modis, qui existunt similiter ex quarto nostro genere. Similiter per omnia conveniunt 18 modi ex secundo genere cum 18 modis ex sexto genere. Hoc palam ostendit literarum similitudo seu ταυτότης potius, si quis omnes modos 108 ortos ex illis sex generibus, ac iuxta superiora diagrammata collectos in conspectu habeat. Deinde etsi reliqui 72 modi diversi videntur propter literarum dissimilitudinem, tamen rursus inter se congruunt 18 modi ex primo genere cum aliis 18 ex tertio genere, ac similiter 18 modi ex 5 genere cum 18 modis ex sexto. Ac ut breviter et summatim dicam, quae genera, quive modi ex illis derivati revera inter se discrepent aut congruant, ita quam expeditissime iudicari potest, si consideretur, quae lineae, aut quae partes earum cum quibus copulentur ac comparentur. Cum enim sint quatuor rectae totae et singulae sectae in duas partes, existunt membra in universum duodecim. Itaque in primo genere ratio totius